Trouvé 56 Résultats pour: Justorum

  • In exsultatione justorum multa gloria est ; regnantibus impiis, ruinæ hominum. (Liber Proverbiorum 28, 12)

  • In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ; cum impii sumpserint principatum, gemet populus. (Liber Proverbiorum 29, 2)

  • Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est. (Liber Ecclesiastes 8, 10)

  • Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico. (Liber Ecclesiastes 8, 14)

  • Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et præfert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum. (Liber Sapientiae 2, 16)

  • Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. (Liber Sapientiae 3, 1)

  • Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit, plus ignis valebat: vindex est enim orbis justorum. (Liber Sapientiae 16, 17)

  • Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno exposito filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida. (Liber Sapientiae 18, 5)

  • Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio. (Liber Sapientiae 18, 7)

  • Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio. (Liber Ecclesiasticus 3, 1)

  • Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum, dolor autem consumet illos antequam moriantur. (Liber Ecclesiasticus 27, 32)

  • Mem. Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum. (Lamentationes 4, 13)


Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina