Trouvé 63 Résultats pour: LI Historia de Vetus Testamentum

  • Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, Jacob: et Jacob, duodecim patriarchas. (Actus Apostolorum 7, 8)

  • Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. (Epistula ad Romanos 6, 6)

  • qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa: (Epistula ad Romanos 9, 4)

  • Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum. (Epistula ad Romanos 11, 27)

  • Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. (Epistula I ad Corinthios 5, 7)

  • Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. (Epistula I ad Corinthios 11, 25)

  • Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. (Epistula ad Galatas 3, 15)

  • Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. (Epistula ad Galatas 3, 17)

  • Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum, (Epistula ad Hebraeos 8, 8)

  • non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus. (Epistula ad Hebraeos 8, 9)

  • Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: (Epistula ad Hebraeos 8, 10)

  • Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. (Epistula ad Hebraeos 9, 16)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina