Trouvé 262 Résultats pour: Locum
Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. (Evangelium secundum Lucam 10, 1)
Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. (Evangelium secundum Lucam 10, 32)
Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. (Evangelium secundum Lucam 14, 9)
habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. (Evangelium secundum Lucam 16, 28)
Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere. (Evangelium secundum Lucam 19, 5)
Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem. (Evangelium secundum Lucam 22, 40)
Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. (Evangelium secundum Lucam 23, 33)
aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino. (Evangelium secundum Ioannem 6, 23)
Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic ; (Evangelium secundum Ioannem 10, 40)
Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. (Evangelium secundum Ioannem 11, 48)
In domo Patris mei mansiones multæ sunt ; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. (Evangelium secundum Ioannem 14, 2)
Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 3)