Trouvé 55 Résultats pour: Loquitur

  • Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint? (Liber Genesis 44, 7)

  • Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere? (Liber Deuteronomii 5, 26)

  • Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum? (Liber Iosue 5, 15)

  • Qui ait ei: Ecce vir Dei est in civitate hac, vir nobilis: omne quod loquitur, sine ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus. (Liber I Samuelis 9, 6)

  • Cumque esset jam meridies, illudebat illis Elias, dicens : Clamate voce majore : deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur. (Liber I Regum 18, 27)

  • Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur? (Liber Iob 11, 2)

  • Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum. (Liber Iob 28, 14)

  • Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. (Liber Iob 33, 14)

  • qui loquitur veritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos. (Liber Psalmorum 14, 3)

  • Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam ; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum. (Liber Psalmorum 100, 7)

  • ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur ; (Liber Proverbiorum 2, 12)

  • annuit oculis, terit pede, digito loquitur, (Liber Proverbiorum 6, 13)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina