Trouvé 171 Résultats pour: Mala

  • Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala. (Liber Proverbiorum 17, 16)

  • Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris. (Liber Proverbiorum 20, 30)

  • Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur. (Liber Proverbiorum 22, 8)

  • Qui cogitat mala facere stultus vocabitur: (Liber Proverbiorum 24, 8)

  • Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. (Liber Proverbiorum 25, 11)

  • Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam. (Liber Proverbiorum 27, 21)

  • Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus. (Liber Proverbiorum 28, 10)

  • Et idcirco tæduit me vitæ meæ, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus. (Liber Ecclesiastes 2, 17)

  • et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt. (Liber Ecclesiastes 4, 3)

  • Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. (Liber Ecclesiastes 8, 11)

  • Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico. (Liber Ecclesiastes 8, 14)

  • Sponsa. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica. (Canticum Canticorum 6, 10)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina