Trouvé 224 Résultats pour: Mare

  • Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quæ est juxta Edom: et habebit terminos contra orientem mare salsissimum. (Liber Numeri 34, 3)

  • et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim: inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth, (Liber Numeri 34, 11)

  • Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia: ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana. (Liber Numeri 35, 5)

  • Hæc sunt verba quæ locutus est Moyses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum: (Liber Deuteronomii 1, 1)

  • Profectique inde, venimus in solitudinem, quæ ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus: et circuivimus montem Seir longo tempore. (Liber Deuteronomii 2, 1)

  • et planitiem solitudinis, atque Jordanem, et terminos Cenereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra orientem. (Liber Deuteronomii 3, 17)

  • omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis Phasga. (Liber Deuteronomii 4, 49)

  • Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri. (Liber Deuteronomii 11, 24)

  • neque trans mare positum: ut causeris, et dicas: Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod præceptum est? (Liber Deuteronomii 30, 13)

  • Et Nephthali dixit: Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini: mare et meridiem possidebit. (Liber Deuteronomii 33, 23)

  • et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum, (Liber Deuteronomii 34, 2)

  • A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethæorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester. (Liber Iosue 1, 4)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina