Trouvé 162 Résultats pour: Mecum

  • quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei: (Liber Iob 29, 5)

  • (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum) ; (Liber Iob 31, 18)

  • Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. (Liber Psalmorum 22, 4)

  • Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum. (Liber Psalmorum 33, 4)

  • Cor meum conturbatum est ; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. (Liber Psalmorum 37, 11)

  • Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est. (Liber Psalmorum 49, 11)

  • qui simul mecum dulces capiebas cibos ; in domo Dei ambulavimus cum consensu. (Liber Psalmorum 54, 15)

  • Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi: quoniam inter multos erant mecum. (Liber Psalmorum 54, 19)

  • Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur: quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me. (Liber Psalmorum 85, 17)

  • Quis consurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? (Liber Psalmorum 93, 16)

  • Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum ; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. (Liber Psalmorum 100, 6)

  • Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua. (Liber Psalmorum 108, 21)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina