Trouvé 172 Résultats pour: Meos

  • Dilatabis gressus meos subtus me, et non deficient tali mei. (Liber II Samuelis 22, 37)

  • Persequar inimicos meos, et conteram, et non convertar donec consumam eos. (Liber II Samuelis 22, 38)

  • Inimicos meos dedisti mihi dorsum ; odientes me, et disperdam eos. (Liber II Samuelis 22, 41)

  • Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam, et domum servorum tuorum : et omne quod eis placuerit, ponent in manibus suis, et auferent. (Liber I Regum 20, 6)

  • Mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum: et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. (Liber II Regum 4, 1)

  • Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est. (Liber I Paralipomenon 4, 10)

  • Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit: Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ: et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim. (Liber I Paralipomenon 14, 11)

  • Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. (Liber I Paralipomenon 16, 22)

  • Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos dirigo. (Liber Thobis 3, 14)

  • Dixit se incensurum fines meos, et juvenes meos occisurum gladio ; infantes meos dare in prædam, et virgines in captivitatem. (Liber Iudith 16, 6)

  • Tu quidem gressus meos dinumerasti: sed parce peccatis meis. (Liber Iob 14, 16)

  • Circumdedit me lanceis suis ; convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea. (Liber Iob 16, 14)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina