Trouvé 109 Résultats pour: Morte

  • Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui. (Liber Exodus 31, 14)

  • Hæc loqueris filiis Israël: Homo de filiis Israël, et de advenis qui habitant in Israël, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terræ lapidabit eum. (Liber Leviticus 20, 2)

  • Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur: patri matrique maledixit: sanguis ejus sit super eum. (Liber Leviticus 20, 9)

  • Si mœchatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et mœchus et adultera. (Liber Leviticus 20, 10)

  • Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos. (Liber Leviticus 20, 11)

  • Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas: morte moriantur: sit sanguis eorum super eos. (Liber Leviticus 20, 13)

  • Qui cum jumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite. (Liber Leviticus 20, 15)

  • Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur: lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos. (Liber Leviticus 20, 27)

  • et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. (Liber Leviticus 24, 16)

  • Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur. (Liber Leviticus 24, 17)

  • et omnis consecratio, quæ offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur. (Liber Leviticus 27, 29)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste: obruat eum lapidibus omnis turba extra castra. (Liber Numeri 15, 35)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina