Trouvé 36 Résultats pour: Pacificorum

  • Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino. (Liber Leviticus 3, 1)

  • Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus: (Liber Leviticus 3, 3)

  • Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt. (Liber Leviticus 3, 6)

  • Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino: adipem et caudam totam (Liber Leviticus 3, 9)

  • sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti. (Liber Leviticus 4, 10)

  • Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 4, 26)

  • Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 4, 31)

  • Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. (Liber Leviticus 6, 12)

  • Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino. (Liber Leviticus 7, 11)

  • Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit. (Liber Leviticus 7, 18)

  • Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis. (Liber Leviticus 7, 20)

  • Loquere filiis Israël, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus. (Liber Leviticus 7, 29)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina