Trouvé 161 Résultats pour: Partem
Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus. (Liber Deuteronomii 10, 9)
Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiæ vestræ, famuli et famulæ, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur: neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos. (Liber Deuteronomii 12, 12)
Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos, (Liber Deuteronomii 14, 22)
et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua. (Liber Deuteronomii 14, 27)
Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris. (Liber Deuteronomii 14, 29)
nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera: quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum. (Liber Deuteronomii 16, 19)
Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël. (Liber Deuteronomii 17, 20)
Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent, (Liber Deuteronomii 18, 1)
primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione. (Liber Deuteronomii 18, 4)
Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri: excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur. (Liber Deuteronomii 18, 8)
Percutiat te Dominus ulcere Ægypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine: ita ut curari nequeas. (Liber Deuteronomii 28, 27)
et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor. (Liber Deuteronomii 34, 3)