Trouvé 71 Résultats pour: Partes

  • exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre: isti accipient partes suas. (Liber Genesis 14, 24)

  • Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit. (Liber Genesis 15, 10)

  • ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter: ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ. (Liber Deuteronomii 7, 22)

  • Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis. (Liber Deuteronomii 14, 6)

  • sternens diligenter viam: et in tres æqualiter partes totam terræ tuæ provinciam divides: ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est, quo possit evadere. (Liber Deuteronomii 19, 3)

  • Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas: quievitque terra a præliis. (Liber Iosue 11, 23)

  • Hi sunt reges terræ, quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir: tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël, singulis partes suas, (Liber Iosue 12, 7)

  • Dividite vobis terram in septem partes: Judas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone. (Liber Iosue 18, 5)

  • Mediam inter hos terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem: (Liber Iosue 18, 6)

  • Itaque perrexerunt: et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Josue in castra Silo. (Liber Iosue 18, 9)

  • Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israël in septem partes. (Liber Iosue 18, 10)

  • Divisitque trecentos viros in tres partes, et dedit tubas in manibus eorum, lagenasque vacuas, ac lampades in medio lagenarum. (Liber Iudicum 7, 16)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina