Trouvé 347 Résultats pour: Pater
Et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt: transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu. (Evangelium secundum Marcum 14, 36)
Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens: (Evangelium secundum Lucam 1, 67)
Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo. (Evangelium secundum Lucam 2, 33)
Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. (Evangelium secundum Lucam 2, 48)
Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est. (Evangelium secundum Lucam 6, 36)
In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te. (Evangelium secundum Lucam 10, 21)
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. (Evangelium secundum Lucam 10, 22)
Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. (Evangelium secundum Lucam 11, 2)
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se? (Evangelium secundum Lucam 11, 13)
hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. (Evangelium secundum Lucam 12, 30)
dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam. (Evangelium secundum Lucam 12, 53)
et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam. (Evangelium secundum Lucam 15, 12)