Trouvé 104 Résultats pour: Peccatis
In omnibus istis non pœnituit populus, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum ejecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram: (Liber Ecclesiasticus 48, 16)
Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. (Liber Isaiae 40, 2)
Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me: verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis ; præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. (Liber Isaiae 43, 24)
Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis. (Liber Ieremiae 15, 13)
Mem. Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis? (Lamentationes 3, 39)
Res. Spiritus oris nostri, christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus. (Lamentationes 4, 20)
Ergo et tu porta confusionem tuam, quæ vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis: justificatæ sunt enim a te: ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quæ justificasti sorores tuas. (Prophetia Ezechielis 16, 52)
Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 21)
In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israël. Quod scelus Jacob? nonne Samaria? et quæ excelsa Judæ? nonne Jerusalem? (Prophetia Michaeae 1, 5)
Et ego ergo cœpi percutere te perditione super peccatis tuis. (Prophetia Michaeae 6, 13)
Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 21)
Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. (Evangelium secundum Ioannem 8, 24)