Trouvé 22 Résultats pour: Permanet
Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. (Liber Ecclesiasticus 6, 23)
Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in æternum. (Liber Ecclesiasticus 11, 17)
Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitæ permanet. (Liber Ecclesiasticus 21, 16)
Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in præceptis Dei permanet semper. (Liber Ecclesiasticus 22, 23)
In abductione permanet tristitia, et substantia inopis secundum cor ejus. (Liber Ecclesiasticus 38, 20)
Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in sæculum permanet. (Liber Ecclesiasticus 40, 17)
Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 27)
si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. (Epistula II ad Timotheum 2, 13)
propter veritatem, quæ permanet in nobis, et nobiscum erit in æternum. (Epistula II Ioannis 1, 2)
Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet. (Epistula II Ioannis 1, 9)