Trouvé 57 Résultats pour: Poterat

  • Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam. (Liber Sapientiae 17, 5)

  • Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum, et propter abominationes quas fecistis: et facta est terra vestra in desolationem, et in stuporem, et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies hæc. (Liber Ieremiae 44, 22)

  • Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere. (Liber Ieremiae 48, 30)

  • Ain. Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum ; cum respiceremus attenti ad gentem quæ salvare non poterat. (Lamentationes 4, 17)

  • Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem: et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei: cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus. (Prophetia Danielis 8, 7)

  • Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 46)

  • qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare: (Evangelium secundum Marcum 5, 3)

  • quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare: (Evangelium secundum Marcum 5, 4)

  • Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit: (Evangelium secundum Marcum 6, 5)

  • Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat. (Evangelium secundum Marcum 6, 19)

  • poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam. (Evangelium secundum Marcum 14, 5)

  • Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. (Evangelium secundum Lucam 1, 22)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina