Trouvé 169 Résultats pour: Potest

  • Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. (Liber Proverbiorum 29, 19)

  • Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere: (Liber Proverbiorum 30, 21)

  • Cunctæ res difficiles ; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. (Liber Ecclesiastes 1, 8)

  • Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis? (Liber Ecclesiastes 8, 4)

  • quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuntio. (Liber Ecclesiastes 8, 7)

  • Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Liber Ecclesiastes 9, 10)

  • Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium. (Liber Sapientiae 1, 8)

  • Et cum sit una, omnia potest ; et in se permanens omnia innovat: et per nationes in animas sanctas se transfert ; amicos Dei et prophetas constituit. (Liber Sapientiae 7, 27)

  • ne forte cadat, prospiciens illi: sciens quoniam non potest adjuvare se: imago enim est, et opus est illi adjutorium. (Liber Sapientiae 13, 16)

  • Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest ; et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu, petit ab eo qui in omnibus est inutilis. (Liber Sapientiae 13, 19)

  • Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere: effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus. (Liber Sapientiae 15, 19)

  • In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde æstimari ex ipso visu certo potest. (Liber Sapientiae 19, 17)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina