Trouvé 72 Résultats pour: Prophetarum

  • numquid non sunt verba quæ locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Jerusalem habitaretur ut esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu ejus, et ad austrum, et in campestribus habitaretur? (Prophetia Zachariae 7, 7)

  • Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum: et facta est indignatio magna a Domino exercituum. (Prophetia Zachariae 7, 12)

  • Hæc dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestræ, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum, in die qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum ædificaretur. (Prophetia Zachariae 8, 9)

  • Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, (Evangelium secundum Matthaeum 23, 29)

  • et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum ! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 30)

  • Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 56)

  • sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus: (Evangelium secundum Lucam 1, 70)

  • Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos. (Evangelium secundum Lucam 11, 47)

  • ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista, (Evangelium secundum Lucam 11, 50)

  • Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. (Actus Apostolorum 3, 18)

  • quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum. (Actus Apostolorum 3, 21)

  • Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. (Actus Apostolorum 3, 25)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina