Trouvé 90 Résultats pour: Puer

  • Crevit autem puer: et cum esset quædam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores, (Liber II Regum 4, 18)

  • Giezi autem præcesserat ante eos, et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox, neque sensus: reversusque est in occursum ejus, et nuntiavit ei, dicens: Non surrexit puer. (Liber II Regum 4, 31)

  • Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus: (Liber II Regum 4, 32)

  • At ille reversus, deambulavit in domo, semel huc atque illuc: et ascendit, et incubuit super eum: et oscitavit puer septies, aperuitque oculos. (Liber II Regum 4, 35)

  • Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quæ attulit: vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid. (Liber II Regum 5, 20)

  • Abiit ergo adolescens puer prophetæ in Ramoth Galaad, (Liber II Regum 9, 4)

  • Sadoc etiam puer egregiæ indolis, et domus patris ejus, principes viginti duo. (Liber I Paralipomenon 12, 28)

  • Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus: domus autem, quam ædificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: præparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparavit impensas. (Liber I Paralipomenon 22, 5)

  • Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quærere Deum patris sui David: et duodecimo anno postquam regnare cœperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus. (Liber II Paralipomenon 34, 3)

  • Post hæc autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adolescens, et regnavit, et imposuit sibi diadema. (Liber I Maccabaeorum 11, 54)

  • Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus. (Liber Proverbiorum 20, 11)

  • Virga atque correptio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam. (Liber Proverbiorum 29, 15)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina