Trouvé 250 Résultats pour: Quas

  • Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et quæcumque alia dona remiserunt tibi: (Liber I Maccabaeorum 15, 5)

  • Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Judææ: (Liber I Maccabaeorum 15, 30)

  • misit Jason facinorosus ab Jerosolymis viros peccatores, portantes argenti didrachmas trecentas in sacrificium Herculis: quas postulaverunt hi qui asportaverant ne in sacrificiis erogarentur, quia non oporteret, sed in alios sumptus eas deputari. (Liber II Maccabaeorum 4, 19)

  • Duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse: quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros præcipitaverunt. (Liber II Maccabaeorum 6, 10)

  • aras autem quas alienigenæ per plateas exstruxerant, itemque delubra demolitus est: (Liber II Maccabaeorum 10, 2)

  • Joppitæ vero tale quoddam flagitium perpetrarunt: rogaverunt Judæos cum quibus habitabant, ascendere scaphas quas paraverant, cum uxoribus et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subjacentibus. (Liber II Maccabaeorum 12, 3)

  • quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. (Liber Proverbiorum 4, 12)

  • Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum. (Liber Proverbiorum 23, 5)

  • Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. (Liber Proverbiorum 25, 1)

  • ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias. (Liber Proverbiorum 25, 10)

  • Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti? (Liber Sapientiae 12, 12)

  • et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus. (Liber Ecclesiasticus 16, 25)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina