Trouvé 118 Résultats pour: Sacrificium

  • Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta. (Prophetia Osee 6, 6)

  • Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini. (Prophetia Ioel 1, 9)

  • Accingite vos, et plangite, sacerdotes: ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio. (Prophetia Ioel 1, 13)

  • Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro? (Prophetia Ioel 2, 14)

  • Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël? (Prophetia Amos 5, 25)

  • Et hoc rursum fecistis: operiebatis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra. (Prophetia Malachiae 2, 13)

  • Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies sæculi, et sicut anni antiqui. (Prophetia Malachiae 3, 4)

  • Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 13)

  • Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 7)

  • Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. (Epistula ad Philippenses 2, 17)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina