Trouvé 105 Résultats pour: Sanctus

  • Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens, (Liber Sapientiae 7, 22)

  • Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur. (Liber Ecclesiasticus 27, 12)

  • Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique: et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis. (Liber Ecclesiasticus 46, 6)

  • Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad cælum: et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum. (Liber Ecclesiasticus 48, 22)

  • Et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, Sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem. (Liber Isaiae 4, 3)

  • Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio ; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia. (Liber Isaiae 5, 16)

  • Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum ; plena est omnis terra gloria ejus. (Liber Isaiae 6, 3)

  • Et erit lumen Israël in igne, et Sanctus ejus in flamma ; et succendetur, et devorabitur spina ejus et vepres in die una. (Liber Isaiae 10, 17)

  • Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël. (Liber Isaiae 12, 6)

  • Auferte a me viam ; declinate a me semitam ; cesset a facie nostra Sanctus Israël. (Liber Isaiae 30, 11)

  • Propterea hæc dicit Sanctus Israël: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo ; (Liber Isaiae 30, 12)

  • Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis ; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis, (Liber Isaiae 30, 15)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina