Trouvé 36 Résultats pour: Scimus
Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit. (Evangelium secundum Ioannem 9, 29)
scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. (Evangelium secundum Ioannem 9, 31)
nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi. (Evangelium secundum Ioannem 16, 30)
Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc: et scimus quia verum est testimonium ejus. (Evangelium secundum Ioannem 21, 24)
Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. (Epistula ad Romanos 2, 2)
Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: (Epistula ad Romanos 3, 19)
Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. (Epistula ad Romanos 7, 14)
Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. (Epistula ad Romanos 8, 22)
Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. (Epistula ad Romanos 8, 28)
De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat. (Epistula I ad Corinthios 8, 1)
De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. (Epistula I ad Corinthios 8, 4)
Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. (Epistula II ad Corinthios 5, 1)