Trouvé 56 Résultats pour: Sermonibus
Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me? (Liber Iob 6, 25)
consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos ; (Liber Iob 16, 5)
Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? (Liber Iob 19, 2)
Expectavi enim sermones vestros ; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus ; (Liber Iob 32, 11)
et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. (Liber Iob 32, 12)
Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. (Liber Iob 32, 18)
quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur: et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum. (Liber Iob 34, 37)
Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum. (Liber Iob 35, 4)
Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis? (Liber Iob 38, 2)
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. (Liber Psalmorum 50, 6)
Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis. (Liber Psalmorum 108, 3)
Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. (Liber Psalmorum 118, 42)