Trouvé 368 Résultats pour: Sibi
Qui sibi invidet, nihil est illo nequius: et hæc redditio est malitiæ illius. (Liber Ecclesiasticus 14, 6)
Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum: (Liber Ecclesiasticus 16, 28)
Creavit ex ipso adjutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos. (Liber Ecclesiasticus 17, 5)
Qui multis utitur verbis lædet animam suam: et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur. (Liber Ecclesiasticus 20, 8)
primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit: secundo in virum suum deliquit: tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi. (Liber Ecclesiasticus 23, 33)
concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes. (Liber Ecclesiasticus 25, 2)
Volatilia ad sibi similia conveniunt: et veritas ad eos qui operantur illam revertetur. (Liber Ecclesiasticus 27, 10)
in hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur. (Liber Ecclesiasticus 28, 4)
Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi. (Liber Ecclesiasticus 29, 19)
Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se. (Liber Ecclesiasticus 29, 22)
Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se. (Liber Ecclesiasticus 30, 4)
Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum. (Liber Ecclesiasticus 40, 18)