Trouvé 20 Résultats pour: Somnia

  • venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. (Liber Genesis 37, 20)

  • Erat ibi puer hebræus, ejusdem ducis militum famulus: cui narrantes somnia, (Liber Genesis 41, 12)

  • Cui ille ait: Vidi somnia, nec est qui edisserat: quæ audivi te sapientissime conjicere. (Liber Genesis 41, 15)

  • Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia. (Liber Leviticus 19, 26)

  • Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus, (Liber Deuteronomii 18, 10)

  • Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas. (Liber I Samuelis 28, 6)

  • Dixit autem Samuel ad Saul: Quare inquietasti me ut suscitarer? Et ait Saul: Coarctor nimis: siquidem Philisthiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per somnia: vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam. (Liber I Samuelis 28, 15)

  • Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom: observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos et incantatores, multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum. (Liber II Paralipomenon 33, 6)

  • terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. (Liber Iob 7, 14)

  • Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia. (Liber Ecclesiastes 5, 2)

  • Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ; tu vero Deum time. (Liber Ecclesiastes 5, 6)

  • Vana spes et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes. (Liber Ecclesiasticus 34, 1)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina