Trouvé 20 Résultats pour: Speravi
Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. (Liber Iob 6, 20)
Domine Deus meus, in te speravi ; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me: (Liber Psalmorum 7, 2)
ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi ; et psallam nomini Domini altissimi. (Liber Psalmorum 12, 6)
Tituli inscriptio, ipsi David. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. (Liber Psalmorum 15, 1)
Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te. (Liber Psalmorum 24, 20)
In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum: in justitia tua libera me. (Liber Psalmorum 30, 2)
Odisti observantes vanitates supervacue ; ego autem in Domino speravi. (Liber Psalmorum 30, 7)
Ego autem in te speravi, Domine ; dixi: Deus meus es tu ; (Liber Psalmorum 30, 15)
Quoniam in te, Domine, speravi ; tu exaudies me, Domine Deus meus. (Liber Psalmorum 37, 16)
Etenim homo pacis meæ in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. (Liber Psalmorum 40, 10)
Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 51, 10)
In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. (Liber Psalmorum 55, 5)