Trouvé 38 Résultats pour: Statimque

  • Statimque filii Israël surgentes mane, castrametati sunt juxta Gabaa: (Liber Iudicum 20, 19)

  • Ivit ergo Saul et socii ejus ad quærendum eum. Et nuntiatum est David: statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon: quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon. (Liber I Samuelis 23, 25)

  • Statimque Saul cecidit porrectus in terram: extimuerat enim verba Samuelis, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa. (Liber I Samuelis 28, 20)

  • Missis itaque David nuntiis, tulit eam: quæ cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea: statimque sanctificata est ab immunditia sua, (Liber II Samuelis 11, 4)

  • Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum: et facta est indignatio magna in Israël, statimque recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram suam. (Liber II Regum 3, 27)

  • Porro Jehu tetendit arcum manu, et percussit Joram inter scapulas: et egressa est sagitta per cor ejus, statimque corruit in curru suo. (Liber II Regum 9, 24)

  • Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos, et cum eo sacerdotes Domini octoginta, viri fortissimi, (Liber II Paralipomenon 26, 17)

  • Iratusque Ozias, tenens in manu thuribulum ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdotibus, in domo Domini super altare thymiamatis. (Liber II Paralipomenon 26, 19)

  • Cumque abiisset, reversus nuntiavit ei unum ex filiis Israël jugulatum jacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium, jejunus pervenit ad corpus : (Liber Thobis 2, 3)

  • Statimque præcepit servis suis Raguel ut replerent fossam quam fecerant priusquam elucesceret. (Liber Thobis 8, 20)

  • Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum : scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit. (Liber Thobis 11, 8)

  • Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus : statimque visum recepit. (Liber Thobis 11, 15)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina