Trouvé 126 Résultats pour: Templo
Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea quæ præcepi ut offerrentur in templo: et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israël populi mei? (Liber I Samuelis 2, 29)
Et videbis æmulum tuum in templo, in universis prosperis Israël: et non erit senex in domo tua omnibus diebus. (Liber I Samuelis 2, 32)
lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. (Liber I Samuelis 3, 3)
Et præciderunt caput Saul, et spoliaverunt eum armis: et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templo idolorum, et in populis. (Liber I Samuelis 31, 9)
Et posuerunt arma ejus in templo Astaroth, corpus vero ejus suspenderunt in muro Bethsan. (Liber I Samuelis 31, 10)
In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures ejus. (Liber II Samuelis 22, 7)
Fecitque in templo fenestras obliquas. (Liber I Regum 6, 4)
Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur : sed et totum altare oraculi texit auro. (Liber I Regum 6, 22)
Fecit ergo Hiram lebetes, et scutras, et hamulas, et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini. (Liber I Regum 7, 40)
Et posuit aram Baal in templo Baal, quod ædificaverat in Samaria, (Liber I Regum 16, 32)
Hoc autem solum est, de quo depreceris Dominum pro servo tuo, quando ingredietur dominus meus templum Remmon ut adoret: et illo innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon, adorante eo in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re. (Liber II Regum 5, 18)
Præcepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum, et ait eis: Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos: Non occidatur in templo Domini. (Liber II Regum 11, 15)