Trouvé 15 Résultats pour: Texit
Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus. (Liber Leviticus 8, 9)
Et ædificavit domum, et consummavit eam : texit quoque domum laquearibus cedrinis. (Liber I Regum 6, 9)
Et ædificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis : a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus : et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. (Liber I Regum 6, 15)
Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur : sed et totum altare oraculi texit auro. (Liber I Regum 6, 22)
Texit quoque cherubim auro. (Liber I Regum 6, 28)
Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus. (Liber I Regum 6, 30)
Et duo ostia de lignis olivarum : et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia : et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas, et cetera, auro. (Liber I Regum 6, 32)
Porticum quoque solii, in qua tribunal est, fecit : et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem. (Liber I Regum 7, 7)
Domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum: sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes. (Liber II Paralipomenon 3, 5)
Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et parietes, et ostia: et cælavit cherubim in parietibus. (Liber II Paralipomenon 3, 7)
Fecit quoque domum Sancti sanctorum: longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti: et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis. (Liber II Paralipomenon 3, 8)
Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent: cœnacula quoque texit auro. (Liber II Paralipomenon 3, 9)