Trouvé 23 Résultats pour: Thymiama
Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim, (Liber Exodus 30, 1)
et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras. (Liber Exodus 30, 8)
Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina. (Liber Exodus 30, 9)
quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino, (Liber Exodus 30, 20)
faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum. (Liber Exodus 30, 35)
Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama. (Liber Exodus 30, 36)
oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient. (Liber Exodus 31, 11)
et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum, (Liber Exodus 35, 8)
altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi : (Liber Exodus 35, 15)
aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum. (Liber Exodus 35, 28)
Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii. (Liber Exodus 37, 29)
altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus, (Liber Exodus 39, 37)