Trouvé 286 Résultats pour: Unum

  • et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 7)

  • et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. (Evangelium secundum Ioannem 20, 12)

  • incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis. (Actus Apostolorum 1, 22)

  • Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum, (Actus Apostolorum 1, 24)

  • Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. (Actus Apostolorum 4, 26)

  • Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. (Actus Apostolorum 4, 32)

  • Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi ut eum interficerent. (Actus Apostolorum 9, 23)

  • Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem: quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit angelus ab eo. (Actus Apostolorum 12, 10)

  • placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo, (Actus Apostolorum 15, 25)

  • Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait: Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi. (Actus Apostolorum 23, 17)

  • Inde circumlegentes devenimus Rhegium: et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos: (Actus Apostolorum 28, 13)

  • Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, (Actus Apostolorum 28, 25)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina