Trouvé 516 Résultats pour: Venit
Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis (Epistula Iudae 1, 14)
Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam: amen. (Apocalypsis Ioannis 1, 7)
Et venit: et accepit de dextera sedentis in throno librum. (Apocalypsis Ioannis 5, 7)
quoniam venit dies magnus iræ ipsorum: et quis poterit stare? (Apocalypsis Ioannis 6, 17)
Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum: et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei. (Apocalypsis Ioannis 8, 3)
dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit cælum, et terram, mare, et fontes aquarum. (Apocalypsis Ioannis 14, 7)
Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ. (Apocalypsis Ioannis 14, 15)
Et facta est civitas magna in tres partes: et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis iræ ejus. (Apocalypsis Ioannis 16, 19)
Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens: Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnæ, quæ sedet super aquas multas, (Apocalypsis Ioannis 17, 1)
Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit: et cum venerit, oportet illum breve tempus manere. (Apocalypsis Ioannis 17, 10)
longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes: Væ, væ civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis: quoniam una hora venit judicium tuum. (Apocalypsis Ioannis 18, 10)
Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni. (Apocalypsis Ioannis 21, 9)