Trouvé 116 Résultats pour: Vestras
Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ. (Liber Psalmorum 23, 9)
In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. (Liber Psalmorum 133, 2)
Nunc ergo, o filii, æmulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum, (Liber I Maccabaeorum 2, 50)
dicens: Non sit pugna inter me et vos: veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace. (Liber I Maccabaeorum 7, 28)
Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo. (Liber II Maccabaeorum 1, 5)
Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta ; laboravi sustinens. (Liber Isaiae 1, 14)
Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. (Liber Isaiae 1, 15)
Iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus ; qui sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi ; et remetiar opus eorum primum in sinu eorum. (Liber Isaiae 65, 7)
Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce nos venimus ad te: tu enim es Dominus Deus noster. (Liber Ieremiae 3, 22)
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Bonas facite vias vestras, et studia vestra, et habitabo vobiscum in loco isto. (Liber Ieremiae 7, 3)
Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra ; si feceritis judicium inter virum et proximum ejus ; (Liber Ieremiae 7, 5)
Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestræ sermonem oris ejus, et docete filias vestras lamentum, et unaquæque proximam suam planctum: (Liber Ieremiae 9, 20)