Trouvé 76 Résultats pour: Videre
Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum. (Liber Genesis 27, 1)
Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri. (Liber Genesis 44, 26)
Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos, (Liber Genesis 48, 10)
Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet. (Liber Exodus 33, 20)
tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris. (Liber Exodus 33, 23)
Dixit ergo Balac: Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis: inde maledicito ei. (Liber Numeri 23, 13)
sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium: ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini: quia prius non ambulastis per eam: et cavete ne appropinquetis ad arcam. (Liber Iosue 3, 4)
Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre: (Liber I Samuelis 3, 2)
Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat. (Liber I Samuelis 4, 15)
Fecit ut dixerat, uxor Jeroboam : et consurgens abiit in Silo, et venit in domum Ahiæ : at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi ejus præ senectute. (Liber I Regum 14, 4)
Vectium autem quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem. (Liber II Paralipomenon 5, 9)
Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus: (Liber II Paralipomenon 9, 23)