Trouvé 27 Résultats pour: Vigesima

  • Et quinta et vigesima die mensis sacrificabant super aram, quæ erat contra altare. (Liber I Maccabaeorum 1, 62)

  • Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi quadragesimi octavi anni: (Liber I Maccabaeorum 4, 52)

  • Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israël, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum lætitia et gaudio. (Liber I Maccabaeorum 4, 59)

  • et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israël. (Liber I Maccabaeorum 13, 51)

  • Facturi igitur quinta et vigesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis: ut et vos quoque agatis diem scenopegiæ, et diem ignis, qui datus est quando Nehemias ædificato templo et altari obtulit sacrificia. (Liber II Maccabaeorum 1, 18)

  • Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis qui fuit Casleu. (Liber II Maccabaeorum 10, 5)

  • Bene valete. Anno centesimo, quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta. (Liber II Maccabaeorum 11, 21)

  • Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Joachin regis Juda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Joachin regis Juda, et eduxit eum de domo carceris. (Liber Ieremiae 52, 31)

  • Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris. (Prophetia Danielis 10, 4)

  • In die vigesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii regis. (Prophetia Aggaei 2, 1)

  • In septimo mense, vigesima et prima mensis, factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, dicens: (Prophetia Aggaei 2, 2)

  • In vigesima et quarta noni mensis, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Aggæum prophetam, dicens: (Prophetia Aggaei 2, 11)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina