Trouvé 163 Résultats pour: angelus refugium

  • Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. (Evangelium secundum Lucam 1, 35)

  • Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. (Evangelium secundum Lucam 1, 38)

  • Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. (Evangelium secundum Lucam 2, 9)

  • Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: (Evangelium secundum Lucam 2, 10)

  • Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat. (Evangelium secundum Lucam 22, 43)

  • Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. (Evangelium secundum Ioannem 5, 4)

  • Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est. (Evangelium secundum Ioannem 12, 29)

  • Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit: (Actus Apostolorum 5, 19)

  • Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammæ rubi. (Actus Apostolorum 7, 30)

  • Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta. (Actus Apostolorum 8, 26)

  • Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant. (Actus Apostolorum 10, 7)

  • Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus. (Actus Apostolorum 12, 7)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina