Trouvé 141 Résultats pour: aquam
Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. (Epistula I ad Timotheum 5, 23)
Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? (Epistula Iacobi 3, 11)
Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. (Epistula Iacobi 3, 12)
qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam. (Epistula I Petri 3, 20)
Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo: (Epistula II Petri 3, 5)
Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas. (Epistula I Ioannis 5, 6)
Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. (Apocalypsis Ioannis 12, 15)
Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten: et siccavit aquam ejus, ut præpararetur via regibus ab ortu solis. (Apocalypsis Ioannis 16, 12)
Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis. (Apocalypsis Ioannis 22, 17)