Trouvé 315 Résultats pour: armigeri Saul

  • Et ait ad eum Saul: De qua progenie es, o adolescens? Dixitque David: Filius servi tui Isai Bethlehemitæ ego sum. (Liber I Samuelis 17, 58)

  • Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam. (Liber I Samuelis 18, 1)

  • Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui. (Liber I Samuelis 18, 2)

  • Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat: posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul. (Liber I Samuelis 18, 5)

  • Porro cum reverteretur percusso Philisthæo David, egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris. (Liber I Samuelis 18, 6)

  • Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia. (Liber I Samuelis 18, 7)

  • Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum? (Liber I Samuelis 18, 8)

  • Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps. (Liber I Samuelis 18, 9)

  • Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ: David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam, (Liber I Samuelis 18, 10)

  • Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset. (Liber I Samuelis 18, 12)

  • Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros: et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi. (Liber I Samuelis 18, 13)

  • Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et cœpit cavere eum. (Liber I Samuelis 18, 15)


Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina