Trouvé 1312 Résultats pour: bonum terram

  • Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt. (Apocalypsis Ioannis 12, 9)

  • Et postquam vidit draco quod projectus esset in terram, persecutus est mulierem, quæ peperit masculum: (Apocalypsis Ioannis 12, 13)

  • et adoraverunt eam omnes, qui inhabitant terram: quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ Agni, qui occisus est ab origine mundi. (Apocalypsis Ioannis 13, 8)

  • Et potestatem prioris bestiæ omnem faciebat in conspectu ejus: et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis. (Apocalypsis Ioannis 13, 12)

  • Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de cælo descendere in terram in conspectu hominum. (Apocalypsis Ioannis 13, 13)

  • Et vidi alterum angelum volantem per medium cæli, habentem Evangelium æternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum: (Apocalypsis Ioannis 14, 6)

  • dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit cælum, et terram, mare, et fontes aquarum. (Apocalypsis Ioannis 14, 7)

  • Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et demessa est terra. (Apocalypsis Ioannis 14, 16)

  • Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terræ, et misit in lacum iræ Dei magnum: (Apocalypsis Ioannis 14, 19)

  • Et audivi vocem magnam de templo, dicentem septem angelis: Ite, et effundite septem phialas iræ Dei in terram. (Apocalypsis Ioannis 16, 1)

  • Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus sævum et pessimum in homines, qui habebant caracterem bestiæ, et in eos qui adoraverunt imaginem ejus. (Apocalypsis Ioannis 16, 2)

  • Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terræmotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram: talis terræmotus, sic magnus. (Apocalypsis Ioannis 16, 18)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina