Trouvé 179 Résultats pour: castra in Galgalis

  • Metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. (Liber Numeri 1, 52)

  • Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud. (Liber Numeri 2, 18)

  • ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii, (Liber Numeri 4, 5)

  • Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. (Liber Numeri 5, 4)

  • Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israël in eodem loco, et non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra. (Liber Numeri 9, 22)

  • Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra. (Liber Numeri 10, 2)

  • Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam. (Liber Numeri 10, 5)

  • Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi. (Liber Numeri 10, 13)

  • Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. (Liber Numeri 10, 22)

  • Hæc sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur. (Liber Numeri 10, 28)

  • Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. (Liber Numeri 10, 31)

  • Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man. (Liber Numeri 11, 9)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina