Trouvé 107 Résultats pour: clypeus fidei galea salutis

  • In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum, (Liber Genesis 39, 16)

  • Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, (Liber Leviticus 6, 2)

  • Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit: clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israël. (Liber Iudicum 5, 8)

  • et ocreas æreas habebat in cruribus, et clypeus æreus tegebat humeros ejus. (Liber I Samuelis 17, 6)

  • Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium: clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. (Liber II Samuelis 1, 21)

  • Deus fortis meus: sperabo in eum ; scutum meum, et cornu salutis meæ: elevator meus, et refugium meum ; salvator meus: de iniquitate liberabis me. (Liber II Samuelis 22, 3)

  • Dedisti mihi clypeum salutis tuæ, et mansuetudo tua multiplicavit me. (Liber II Samuelis 22, 36)

  • Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis meæ. (Liber II Samuelis 22, 47)

  • et ait: Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: Jace sagittam. Et jecit. Et ait Eliseus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam: percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam. (Liber II Regum 13, 17)

  • Quam ob rem hæc dicit Dominus de rege Assyriorum: Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam, nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio. (Liber II Regum 19, 32)

  • Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis. (Liber Thobis 1, 15)

  • At vero Raguel dicebat ad generum suum : Mane hic, et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum. (Liber Thobis 10, 8)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina