Trouvé 17 Résultats pour: creatura

  • Tibi serviat omnis creatura tua, quia dixisti, et facta sunt ; misisti spiritum tuum, et creata sunt: et non est qui resistat voci tuæ. (Liber Iudith 16, 17)

  • Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter. (Liber Sapientiae 2, 6)

  • Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum ; (Liber Sapientiae 3, 13)

  • Creatura enim tibi factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt. (Liber Sapientiae 16, 24)

  • Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis præceptis, ut pueri tui custodirentur illæsi. (Liber Sapientiae 19, 6)

  • in populo magno non agnoscar: quæ est enim anima mea in tam immensa creatura? (Liber Ecclesiasticus 16, 17)

  • Illic præclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum. (Liber Ecclesiasticus 43, 27)

  • Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles. (Epistula ad Romanos 1, 20)

  • Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe: (Epistula ad Romanos 8, 20)

  • quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. (Epistula ad Romanos 8, 21)

  • Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. (Epistula ad Romanos 8, 22)

  • neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 8, 39)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina