Trouvé 211 Résultats pour: de tribu Manasse

  • Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis, (Liber I Paralipomenon 6, 80)

  • Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad. (Liber I Paralipomenon 7, 14)

  • Filius autem Ulam, Badan: hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse. (Liber I Paralipomenon 7, 17)

  • Juxta filios quoque Manasse, Bethsan et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus: in his habitaverunt filii Joseph, filii Israël. (Liber I Paralipomenon 7, 29)

  • Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse. (Liber I Paralipomenon 9, 3)

  • Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthiim adversus Saul ut pugnaret: et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum, dicentes: Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul. (Liber I Paralipomenon 12, 19)

  • Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse, Ednas, et Jozabad, et Jedihel, et Michaël, et Ednas, et Jozabad, et Eliu, et Salathi, principes millium in Manasse. (Liber I Paralipomenon 12, 20)

  • Et ex dimidia tribu Manasse, decem et octo millia, singuli per nomina sua, venerunt ut constituerent regem David. (Liber I Paralipomenon 12, 31)

  • Trans Jordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia parte tribus Manasse, instructi armis bellicis, centum viginti millia. (Liber I Paralipomenon 12, 37)

  • Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. (Liber I Paralipomenon 23, 14)

  • fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis. (Liber I Paralipomenon 26, 32)

  • filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu: dimidiæ tribui Manasse, Joël filius Phadaiæ: (Liber I Paralipomenon 27, 20)


“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina