Trouvé 178 Résultats pour: duodecim: synagogam
Quam cum esset ingressus, arripuit gladium, et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens, misit in omnes terminos Israël. (Liber Iudicum 19, 29)
Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David. (Liber II Samuelis 2, 15)
Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, miserunt, et conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum. (Liber II Samuelis 10, 6)
Dixit ergo Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte. (Liber II Samuelis 17, 1)
Habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israël, qui præbebant annonam regi et domui ejus : per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant. (Liber I Regum 4, 7)
Et habebat Salomon quadraginta millia præsepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium. (Liber I Regum 4, 26)
Et finxit duas columnas æreas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam : et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque. (Liber I Regum 7, 15)
Et stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem : et mare super eos desuper erat : quorum posteriora universa intrinsecus latitabant. (Liber I Regum 7, 25)
Et mare unum, et boves duodecim subter mare. (Liber I Regum 7, 44)
Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde : non est factum tale opus in universis regnis. (Liber I Regum 10, 20)
Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum : et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Jerusalem. (Liber I Regum 10, 26)
Apprehendensque Ahias pallium suum novum quo coopertus erat, scidit in duodecim partes. (Liber I Regum 11, 30)