Trouvé 36 Résultats pour: et de genere

  • Nomen autem viri illius erat Nabal. Et nomen uxoris ejus Abigail: eratque mulier illa prudentissima, et speciosa: porro vir ejus durus, et pessimus, et malitiosus: erat autem de genere Caleb. (Liber I Samuelis 25, 3)

  • Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum hastæ trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David. (Liber II Samuelis 21, 16)

  • Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthæos: tunc percussit Sobochai de Husati, Saph de stirpe Arapha de genere gigantum. (Liber II Samuelis 21, 18)

  • ponam thronum regni tui super Israël in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo, dicens : Non auferetur vir de genere tuo de solio Israël. (Liber I Regum 9, 5)

  • De horum genere erant et super vasa ministerii: ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur. (Liber I Paralipomenon 9, 28)

  • Post hæc initum est bellum in Gazer adversum Philisthæos, in quo percussit Sobochai Husathites, Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos. (Liber I Paralipomenon 20, 4)

  • ita ut omnia quæ habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret. (Liber Thobis 1, 3)

  • Et Tobias respondit : Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum. (Liber Thobis 5, 19)

  • Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali, super negotia regia, a flumine Euphrate usque ad flumen Ægypti, (Liber I Maccabaeorum 3, 32)

  • Inventum est in scriptura de Spartiatis, et Judæis, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere Abraham. (Liber I Maccabaeorum 12, 21)

  • Anno centesimo octogesimo octavo, populus qui est Jerosolymis et in Judæa, senatusque et Judas, Aristobolo magistro Ptolemæi regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his qui in Ægypto sunt Judæis, salutem et sanitatem. (Liber II Maccabaeorum 1, 10)

  • At ille pro his quæ habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda. (Liber II Maccabaeorum 3, 13)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina