Trouvé 4688 Résultats pour: et fratres ejus
Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. (Apocalypsis Ioannis 21, 18)
Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21, 23)
Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam. (Apocalypsis Ioannis 21, 24)
Et portæ ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic. (Apocalypsis Ioannis 21, 25)
In medio plateæ ejus, et ex utraque parte fluminis, lignum vitæ, afferens fructus duodecim per menses singulos, reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium. (Apocalypsis Ioannis 22, 2)
Et omne maledictum non erit amplius: sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus servient illi. (Apocalypsis Ioannis 22, 3)
Et videbunt faciem ejus: et nomen ejus in frontibus eorum. (Apocalypsis Ioannis 22, 4)
Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiæ hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitæ, et de civitate sancta, et de his quæ scripta sunt in libro isto: (Apocalypsis Ioannis 22, 19)