Trouvé 731 Résultats pour: fide ad Deum
In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. (Epistula Iacobi 3, 9)
conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. (Epistula I Petri 2, 12)
Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti: (Epistula I Petri 2, 13)
Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate. (Epistula I Petri 2, 17)
Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum. (Epistula I Petri 2, 20)
Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi. (Epistula I Petri 3, 21)
Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu. (Epistula I Petri 4, 6)
Si autem ut christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine: (Epistula I Petri 4, 16)
pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: (Epistula I Petri 5, 2)
cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri. (Epistula I Petri 5, 9)
Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, (Epistula II Petri 1, 5)
Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum: (Epistula I Ioannis 3, 21)