Trouvé 133 Résultats pour: fidem salutis
Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 2)
Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram, fiat vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 29)
Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 19)
Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 21)
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 23)
Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua. (Evangelium secundum Marcum 2, 5)
Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei? (Evangelium secundum Marcum 4, 40)
Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei. (Evangelium secundum Marcum 11, 22)
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, (Evangelium secundum Lucam 1, 69)
ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum (Evangelium secundum Lucam 1, 77)
Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua. (Evangelium secundum Lucam 5, 20)
Quo audito Jesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni. (Evangelium secundum Lucam 7, 9)