Trouvé 591 Résultats pour: fili hominis
Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Lucam 18, 38)
Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Lucam 18, 39)
Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat. (Evangelium secundum Lucam 19, 10)
et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. (Evangelium secundum Lucam 21, 27)
Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis. (Evangelium secundum Lucam 21, 36)
Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen væ homini illi per quem tradetur. (Evangelium secundum Lucam 22, 22)
Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis? (Evangelium secundum Lucam 22, 48)
Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. (Evangelium secundum Lucam 22, 69)
Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. (Evangelium secundum Lucam 23, 28)
dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. (Evangelium secundum Lucam 24, 7)
Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis. (Evangelium secundum Ioannem 1, 51)
Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. (Evangelium secundum Ioannem 3, 13)